- RUFINUS
- I.RUFINUSConsul cum Eusebio, ann. Urb. Cond. 1100. Alius Consul cum Laterano, an. Urb. Cond. 949.II.RUFINUSConsularis a Fabricio Censore damnatus, quod decem pondo argenti apud eum inventa essent.III.RUFINUSPraefectus praetorio et Patricius, una cum Stilicone et Gildone relictus a Theodosio seniore imperii administrator pro tutela Arcadii et Honorii filiorum; Gildo in Africa, Stilico in Occidente, Rufinus vero in Oriente: Qui omnes cupiditate regni incensi in suos principes arma converterunt, ex quo diversis modis oppressi periêre. Rufinus enim, ex infimo loco ab Imperatore evectus, Gothis aliisque barbaris vocatis, praecipua munera suis distribuit. Gothis Constantinopolim obsidentibus, quo minus resisteretur, impediit: exercitu ex Oriente appropinquare iussô, ut Imperator ab illo salutaretur, sed detectâ perfidiâ inter medios milites, ad quos occidendum Arcadium deduxerat, interfectus est: Caput in lancea ostentui circumlatum, grato cunctis spectaculo fuit, saevitiam et avaritiam eius exosis. Zosim. l. 5. Niceph. l. 15. Claudian. in Rufino, Volaterran.IV.RUFINUSPresbyter, floruit A. C. 390. inter omnes Monachos Aquileienses, secundum Hieron. ep. 41. iuxta Bonosum et Florentium, celeberrimus, cum quibus hic Aquileiae amicitiam iniit. In Aegyptum profectus, dein Hierosolymam venit, ubi ann. 25. commoratus est, variis operibus in publicum edendis ibi intentus. Romam rediit A. C. 397. Sed quod nimium Origenis scriptis tribueret, hoc primum cum Hieronymo ipsum collisit, non sine insigni scandalo. Lis a Theophilo utcumque composita, paulo post acrius recruduit, cum Rufinus Romae librum Origenis de Principiis ederet, in quo nomine suô supressô, Hieronym. pro Origene testem advocabat. qui sic in suspicionem venit Origenismi: Hinc acerbissimae utrinque invectivae. Tandem Ruffinus, ab Anastasio Episcopo condemnatus, obiit in Sicilia, A. C. 410. E Graeco vertit Iosephum, Eusebti Historiam Eccl. et alia, illique duos adiecit libros, a S. Paulino rogatus. Scripsit quoque in Hoseam, Ioelem, Amosum, etc. Edita eius opera, A. C. 1580. Augustin. ep. 93. Cassian. de Incarn. l. 7. c. 27. Valesius, annot. in Euseb. Rosveidus, Proleg. 4. et 5. in vit. Patrum etc. Multum operae contulit ad historiam illustrandam. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 11. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.